Switch to Dual Emblem Display

Page icon Link to an image of this page [A1r p1]
HADRIANI
IUNII MEDICI
EMBLEMATA,
AD D. ARNOLDUM COBELIUM.
EIUSDEM
AENIGMATUM LIBELLUS,
AD
D. ARNOLDUM ROSENBERGUM.

Printer's mark of Plantin
[Click on image to enlarge]

ANTUERPIAE,
Ex officina Christophori Plantini. M. D. LXV.
CUM PRIVILEGIO. Page icon Link to an image of this page [A1v p2]

QUORUM PRINCIPUM AU-
CTORITATE CAUTUM SIT,
CHRISTOPHORO PLANTINO,
NE QUIS PRAETER EIUS VO-
LUNTATEM HADRIANI IUNII. ME-
DICI EMBLEMATA EXPRIMAT,
AUT DIVENDAT, IN EXTREMO
LIBRO DECLARABITUR.

Page icon Link to an image of this page [A2r p3]
CLARISSIMO SPLENDI-
DISSIMOQUE VIRO ARNOLDO
COBELIO, QUAESTORI AERARIO
HOLLANDIAE MERITISSIMO
HADRIANUS IUNIUS MEDICUS.

IAnuarii Calendas
anni auspices largiendis
strenis sacravit antiqui-
tas. atque ea consuetudo
iam inde Tatio Sabino-
rum Rege in posteritatem transmissa
est: quem verbenas felicis arboris ex
luco Streniae, novi anni auspices, pri-
mum accepisse auctor est Symmachus,
argumento indubitato viris strenuis
eas convenire, atque ob virtutem de-
beri. Decreveram itaque veterum fa-
ctum imitator non otiosus assectari, or-
natissime Cobeli, ac dedicato tibi, missoque
strenae vice libello Emblematum Ca-
Page icon Link to an image of this page [A2v p4] lendas praevertere, sed voluntatem eam
sedulitas quaedam sibi instans nec fer
unquam sibi satisfaciens abrupit: eam
tamen occasionem elapsem eo mins
iniqu patior, quo libri moles magis
excreverit, quo Emblematum numerus
sit auctior, hoc est, quo largior usura
fenori accesserit. Bonae fidei contractus
rescindi nequit, comperendinari potest,
habita fenoris ratione. Itaque seris
ad te xenii loco proficiscentem libel-
lum, ex corollarii superpondio nihilo
deteriorem putabis. Neque ver ex pro-
lixitate captare favoris auram studui,
quando unumquodque Emblema li-
belli materia futurum fuerit, si com-
pendio operosam verborum struem
praetulissem; ac nisi tam posse occupa-
to tibi displicere prolixitatem cogitas-
sem, qum mihi aut desiderantibus aliis
est grata. Nimirum malui eundem
mihi linguae modum, qui est ingenii,
Page icon Link to an image of this page [A3r p5] qui est fortunae. Scripsi autem plura,
qum iniunxeras, ut delectum instituere
tibi sit integrum, itidem ut sit in lustra-
tione exercitus, ubi triariis & vetera-
nis primus habetur locus, capitecensis
& gregariis numero summotis. Pluscu
lum operae positum est, cm in redden-
da symbolorum ratione, quae obscurior
paulo est, eo qud brevitatem captan-
ti, singulis versuum quadrigis, & pictu-
rae typum & symboli rationem inclu-
dere necessum fuerit, tum in explican
do picturae apparatu, ut ne pictor, quia
locis disiungimur, quidquam hc desi-
deraret. Adde quod impensis & de
industria sategi, varietate metrorum
condire opus, ut uniformis lectionis fa-
stidium hac parte levaretur. Vale feli-
citer & nos ama. Harlemo sub Idus Ia-
nuarias.

Page icon Link to an image of this page [A3v p6]
IOANNES SAMBUCUS HADRIANO
IUNIO SUO S.

Accepi tua Emblemata; de quibus et si
tu nimium modest sentis, aliud tamen fore
publicum iudicium videbis: nam & sana, &
varia, elegantiaque sunt, & facil auctorem, of-
ficinamque testabuntur. Qud ver mea tan-
topere expetis, ante Aprilem ob sculptoris &
pictorum moram vix apparebunt: quae si vi-
deris, minuetur desiderium legendi ea, & ver
τῶν κοπρίων Ἐκβλητότερα dices. Tu ver tandem
nobis Sudam restitutum, epithetorum Grae-
corum explicationes, Nonium, & alia extru-
das: nec, quasi nondum absolveris, otium dif-
ferendo quaeras; teque ad alia accingas; ut quan
do Erasmum vestrum ingenio aequare coepi-
sti, numero quoque lucubrationum inferior
ne sis: dumque aetas, viresque permittunt, τὴν
τοῦ χρόνου συνέχειαν συναφέιᾳ
quadam καὶ εἱρμῷ
velut librorum, qui nisi eruditi esse nequeunt,
posteris repraesentes. Vale, & Sambucum amare
pergito, sed mins laudato: quis enim, qum
ego, me novit melis? Antuerpiae, iiii. Idus
Februarii. Anno M. D. LXIIII.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top