Switch to Dual Emblem Display

Page icon  Link to an image of this page  [★1r]
ICONES,
id est
VERAE IMAGINES
VIRORUM DOCTRINA SIMUL
ET PIETATE ILLUSTRIUM, QUORUM PRAE-
cipuè ministerio partim bonarum literarum studia
sunt restituta, partim vera Religio in variis orbis Chri
stiani regionibus, nostra patrumque memoria fuit in-
staurata: additis eorundem vitae & operae descriptio-
nibus, quibus adiectae sunt nonnullae picturae
quas Emblemata vocant.
Theodoro Beza Auctore.

Printer's mark of Jean de Laon
[Click on image to enlarge]

GENEVAE,
APUD IOANNEM LAONIUM
M.D.LXXX. Page icon  Link to an image of this page  [★1v]

Woodcut portrait of James VI of Scotland
[Click on image to enlarge]

IACOBUS 6 DEI GRATIA REX SCOTORUM IN UTRUNQUE PARATUS.

Page icon  Link to an image of this page  [★2r]
SERENISSIMO PER DEI
GRATIAM SCOTIAE REGI,
IACOBO EIUS NOMINIS SEXTO,
THEODORUS BEZA GRATIAM AC
PACEM A DOMINO.

VIRTUTEM laudari boni omnes li-
bentissimè, nemo, nisi malus audiit invitus.
Itaque sicut Regiae tuae Maiestati bonis-
que omnibus non iniucundum, ita solis ma-
lis displiciturum hunc meum laborem
spero, quo praecipuae virtutis, id est verae pietatis, non a-
micos modò & fautores, sed etiam conciliatores, si non pro
rei & personarum dignitate, (quis enim hoc praestiterit?) at cer
tè pro viribus laudare constitui. Quisquis autem ex adverso,
non quidem institutum hoc meum reprehenderit, sed impie-
tatis potius damnandos existimaverit, quos ego ceu pietatis
magistros celebro, errore sane suo fruitor, nisi ampliari iudicii
hac de re diem sustinere malit. Sed erunt fortassis ex nostris
nonnulli, qui praeteritas imagines vel eam ob causam mallent,
ne adversariis, quos idololatriae accusamus, calumnian-
di occasio praebeatur. Istis verò illud ipsum respondeo, quod
minimè ignorant, neque picturam videlicet, neque caelatu-
ram, caeterasve artes eiusmodi, per se reprehendi, quarum
Page icon  Link to an image of this page  [★2v]multiplicem esse utilitatem constet. Certè si viva vox audien-
tes magnopere afficit, nemo meritò inficietur, quum non nisi -
praesentes audiamus, plurimùm etiam ipsorum hominum con-
spectu nos commoveri, adeò quidem ut magnos viros etiam -
tacentes revereamur. Quid igitur vetat quominus sicut scri-
pturae beneficio doctos & pios homines, quamvis mortuos, quasi
nobiscum adhuc loquentes audimus, ita quoque ex veris illorum
imaginibus quos studiosè vivos observavimus, hoc consequa-
mur ut eos ipsos adhuc intueri & amplecti videamur? Quod
si qui vel in colendis vivis modum non tenent, vel mortuorum ima-
gines temerè & contra Dei mandatum in sacris locis colloca-
tas tandem etiam superstitiosè, atque adeò impiè venerantur,
atque adeò suas mutas imagines libros esse idiotarum nugan
tur, quid hoc ad nos, qui nedum ut tale quicquam admitta-
mus, Christianorum quoque templa diligenter ab his sordi-
bus repurgamus? Me quidem certè testari possum tantorum
hominum non modò libros legentem, sed etiam expres-
sos vultus intuentem, haud multò aliter affici, & ad
sanctas cogitationes impelli, quàm si coram adhuc ipsos do-
centes, admonentes, increpantes his oculis aspicerem. Hanc
igitur causam habui cur istas (non omnium quidem, quod iu-
sta fortasse reprehensione non careret, sed praestantissimorum,
& quidem mortuorum dumtaxat, ne vivis adulatus videar)
imagines partim iam nactus, partim adhuc nancisci sperans,
vacuo nondum repertis spatio relicto, alteras, addita brevi
singulorum vitae ac studiorum descriptione, edendas puta-
rem. In his autem digerendis hunc sum ordinem sequutus, ut
Centium & Ecclesiarum, in quibus floruerunt, servata distin-
Page icon  Link to an image of this page  [★3r]ctione, ipsis & doctis eorum παραστάταις utpote quorum mi-
nisterio nostra patrumque memoria Ecclesiae bonaeque literae
sunt instauratae, primum hunc locum tribuerim: altero Regi-
bus, Principibus, & civitatum Magistratibus, Ecclesiae nutri
tiis, militaribus denique fortissimis viris servato, qui pro tuen
da vera religione sanguinem etiam profuderunt. Horum au
tem recensionem quum differre me plurimae gravissimae cau-
sae cogant, vehementer interim eos rogo quibus hic meus la-
bor non displicebit, ut missis saltem eorum veris Iconibus, quos
hanc laudem mereri existimaverint, adiuvare meum hunc
conatum non graventur. Quod autem iis quos nunc comme-
moro, nonnullos in ipso praesertim Galliae vestibulo adiunxi,
quorum nonnulli pietatem ipsam, non tamen certa (ut arbi-
tror) improbitate, sed ignorantia oppugnarunt, alii religio-
nem cum populo colere quàm suae conscientiae rationem habe-
re quantam oportuit maluerunt, nullus ut spero indignabi-
tur, qui mei consilii causam ex ipsis eorum elogiis cognoverit. Sub-
iunxi praeterea EMBLEMATA quadraginta & quatuor,
quae, quòd graves & pias sententias complectantur, eruditis le
ctoribus non ingrata fore mihi persuasi. Sunt autem, opinor, sic
appellata, quod imagines eiusmodi sententiosae opere tessel-
lato parietibus aut vasis inseri consueverint. Caeterùm
cur Regiae tuae Maiestati meum hunc qualemcunque
laborem audeam consecrare, iustissimam, ni fallor, causam
habui. Quùm enim te constet ab ipsa pueritia, divino quodam
impulsu (adscitis etiam eruditissimis illarum doctoribus, D. Geor
gio Buchanano, quem mihi liceat omnis liberalioris eruditio-
nis ac praesertim poëtices parentem appellare, & D. Petro
Page icon  Link to an image of this page  [★3v]Iunio, eximia quoque doctrina praedito) linguarum & bona-
rum artium studia tanta mentis contentione tantoque succes-
su amplexum, ut, favente Deo, veterum illorum, tum rebus
fortiter gestis tum etiam eruditione clarissimorum Regum me-
moriam nostro seculo renovaturus videare: atque adeò illos
propémodum omnes in eo superaturus, quòd te verae pietatis,
quae illis plerisque defuit, studiosissimum re ipsa in primis o-
stendas: cui tandem existimaverim gratiorem fore virorum
& doctrina & pietate praestantissimorum commendatio-
nem? Ad haec & illud accedit quòd quum Christi regnum
quanto maximo animi ardore fieri potest apud Scotos tuos
promoveas, usque adeò ut ad extremas usque terras huius tuae
singularis pietatis fama permanarit, sit autem huius Christi
regni pars etiam aliqua Genevensis haec Ecclesia, putavi mei
esse officii memetipsum tuis populis aggregare, & gratam com
munis tanti beneficii memoriam Regiae tuae Maiestati qua pos
sem ratione testificari. Praeterea (quod citra invidiam dictum
sit) quum, per Dei gratiam, haec Eccslesia partem sibi vendi-
cet non poenitendam beneficii in Scotiae regnum, maximorum
virorum D. Ioannis Cnoxi Scoti & D. Christophori Gudman-
ni Angli ministerio collati: & peculiari quodam commu-
nis non modò confessionis, verum etiam Ecclesiasticae εὐταξίας
vinculo videri possint Ecclesiae Scoticae cum Genevensi coniun
ctae: sic quoque mutuam hanc in Christo connexionem testari,
ac veluti sancire, consilio minimè, ut arbitror, reprehendendo stu
dui. Quid plura? quum ad Gallicae usque gentis ministros
Genevae non ita pridem, Religionis causa, exulantes, Scotica-
Page icon  Link to an image of this page  [★4r]rum Ecclesiarum beneficentia redundarit, & hanc scholam
non pauci Scoti multis modis exornarint, veluti Henricus ille
Scrimgerus, eruditissimus apud nos iuris civilis professor, in-
tempestiva nobis morte sublatus: Andreas Melvinus nostri
non ita pridem, nunc autem vestri gymnasii singulare ornamen-
tum: insignis denique generis adolescens Georgius Keytus ab
illustri patre Scotici regni Marescallo, ad nos usque studiorum
causa missus: ac nunc quoque regiae familiae iuvenem Domi-
num Franciscum Stuardum, Illustrem Comitem à Botuel, sin
gulare nobis in tenera aetate maximarum virtutum exemplum
praebentem cernamus, quînam istam non referendorum quidem,
sed agnoscendorum beneficiorum occasionem praetermisissem?
Accipe igitur, Serenissime Rex, munus hoc meum, perexiguum
quidem illud, si quidquid in eo meum est spectetur, sed pulcher-
rimorum exemplorum plenum, quibus utinam, frustra repu-
gnante Satana, Scoticum tuum regnum magis ac magis flo-
rere atque redundare conspicias. Faxit, in quam, Rex ille Re-
gum, ut quae Regiae tuae Maiestati maximarum virtu-
tum semina tam liberaliter infudit, felicissmè [=felicissimè] tecum adole-
scant, & quam de te expectationem in orbe toto Christiano
concitasti, non modò sustineas, sed etiam longè lateque supe-
res. Genevae Cal. Martii, Anno ultimi temporis M.
D. LXXX.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top