Switch to Dual Emblem Display

Page icon Link to an image of this page [H3r p117]

ΠΑΡΕΡΓΟΝ.
ΔΙΑ ΤΟΥΤΩΝ ΒΙΒΛΩΝ
ΠΛΕΟΝΑΣΜΟΥ.

DE PORCELLANI HOSPITII RUINA
IN TRES NOBILES AMASIOS
ADOLESCENTES. LUGDUNI.
1540.

tresuno in lecto, simul una & nocte iacebant
Qui primae iuvenes nobilitatis erant.
Dum duo colludunt: certantque uter inter utrunque
Dormiat: & Libro tertius invigilat.
Fit fragor. Ecce repente domus ruit impete grandi
Sorsque viris, nox, mors incubat una tribus.
Quadraginta annos, terquinque & verterat aevum
Secula. Lugduni tanta ruina fuit,
Quos pro nominibus titulos habuere locorum,
Corbero, Circeiusque, ac Seneceius erant.
Tres unum ut fatum: tres unum habuere sepulchrum
Sic animis celum sit tribus una domus.

Amen

DE IISDEM, AENIGMA.

Tres sine dente ruens occidit Adonidas unus
In multi capitis ventre Leonis Aper.
Qui prius ingenti sub mole fure sepulti:
Extincti fato qum properante forent.

Page icon Link to an image of this page [H3v p118]
MIRABILIS EVENTUS HISTORIA
LUGDUNI. 1552.
Reditus ab inferis seu
ΑΝΑΒΙΩΣΙΣ.

Vivus humum subiit, qui foderat ante sepulchrum
Ipse subi, ingenti mole superposita.
Vivus & ad manes descendit: ut Amphiaras
Hicque horas centum, & septuaginta fuit.
Horas, quas potuit tantm numerare, dies non:
Nullum namque vident infera regna diem
Hebdomadem duravit, agens tellure sub alta,
Lucis, somni expers, aris, atque cibi:
Ergo quid interea fecit? bibit. & bibit undam,
Quae refluebat e, fluxerat unde pruis.
At postqum superis iam lux octava refulsit:
Ac egesta cavo chasmate terra fuit:
Crediderant quem pridem homines periisse: repente
Alter ut Alcides, ad superos rediit.
Viribus intgris, sensu, & sermone valenti,
Sanus ad extremos vixit & inde dies.
Quid mirum, infernis potuit si excedere regnis?
Ut iubet infera lex. ederat ore nihil.
Quam nisi dicta esset violasse Proserpina legem:
Ad superos salva lege reversa foret.
Porro ne quis & hoc fictum putet esse: ego vidi
Scriptor. Quid visu certius esse potest?
Planius & gestam quivis intelligat ut rem:
Citra figmentum sic habet historia.

Page icon Link to an image of this page [H4r]

Anno Domini m.ccccclii ad nonas Februarii
Franciscus Pelusius Lugdunensis φρεατορύκτης senex se
xagenarius. dum in colle D. Sebastiani, in villa Ludovici
Dheiraei puteum foderet altum pedes 40. egesta terra desu
per irruenti ad profunditatem triginta quinque pedum,
oppressus est fossor vivus, qui incumbenti periculo; quod
fort praesens habuit tabulatum opposuit: sub quo recli-
natus, & cadenti mole protectus, aeris, & spiritus ali-
quantum retinuit: quo septem dies, noctesque vixit, sine ci
bo & somno. sola urina epota stomachum roborans, & o-
mnis doloris expers, atque ade moestitiae, Quin etiam spei
plenus (quam in solum Deum collocarat) idemtidem auxi
lium sibi saluo inclamans, sed nemine auditus. cm tamen
ipse superorum motus, strepitus, & verba audiret: horasque
sonantes numeraret. Post septimum deinde diem, cm ipsi
iam conclamato pararetur pheretrum: effosssque esset ma
gna ex parte puteus, repente audita est vox eius de profun
dis clamantis: quam primm secutus est pavor, ac si spiritus
exauditus esset subterraneus. mox clamore perseverante
iniecta spes: & accelerata effossio: donec vivus, & valens
hausto prius vini calice per funem evectus est viribus ade
integris: ut ad se tollendum neque se ligari passus sit: ne-
que aliena ope uti voluerit. Sensu ver ade sano, ut
etiam iocabundus, crumenaque prompta, & pecunia nu-
merata, diceret se cum benignis hospitibus diversatum:
apud quos ne teruncium quidem per septem dies impen-
disset, Et mox ad opus est reversus superstes adhuc cm
haec scriberem.

Eodem tempore, ac in eiusdem Lodoici aedibus, aliud
accidit portentum. Felis namque domestica inter reliquos
foetus numerosos enixa est catellum vivum monocepha-
lon bicorporem, octopedem ἀρσενιθηλυκον, utriusque se-
xus corporibus sic invicem complexis, & in unum caput co-
euntibus, ut amplectentium, & osculantium speciem praeberent.
Quae san signa salutis, abundantiae, & amoris concordis prae-
saga esse creduntur. Qui vidit testimonium perhibuit.

B. anulus. Page icon Link to an image of this page [H4v]

Excudebat
Mathias Bonhomme
Lugduni.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top