Switch to Dual Emblem Display

Page icon Link to an image of this page [A1r p1]
PICTA
POESIS.
ut pictura poesis erit.

Printer’s mark of Bonhomme
[Click on image to enlarge]

LUGDUNI,
Apud Mathiam Bonhomme.

1552.
cum privilegio. Page icon Link to an image of this page [A1v p2]

IL EST COMMAND de la part
de Monseigneur le Lieutenant general, au gouver
nement de Lyonnois, Mac Bonhomme Im-
primer ce present oeuvre Intitul Picta Posis,
tant en latin, que en Francois, avec inhibitions &
defenses tous autres de l’imprimer ou faire impri
mer dedans trois ans, sur peine damende arbitraire,
& de confiscation desdictes impressions.

Fait Lyon, le vingtneufvime d’Aoust mil
cinqcens cinquante deux.

J. Tignac.

Page icon Link to an image of this page [A2r p3]
AMPLISSIMO VIRO,
D. PHILIBERTO BA-
BO ANGOLISMORUM EPISCOPO
BARPTOLOMAEUS ANULUS
Biturix salutem.

HOC EGO TE POEMA-
tio dono (VIR Clarissime)
et quantum in me est: honoro.
Quod cert ut insolens: ita
novum tibi fort videbi-
tur. Sed nihil obstat qu-
minus ut quem admodum quod novum est tem
pore tandem veterascit: sic quod vetus est, tem
pore renovetur. Nmirum antiquum illud pi-
gnus amicitiae, tant melioris, quant vetustio-
ris, inter nos im olim contractae, dum inaequa-
lis sortis discernendae per aetatulam nescii, apud
Biturigum Metropolin, in magnifica IACO-
BICORDIS domo, sub prudentissimo & eru-
ditissimo viro SIMONE DAGOBERTO,
cum tribus un fratribus tuis, aliisque nobilis-
Page icon Link to an image of this page [A2v p4] simis tm pueris, nunc autem viris ornatissi-
mis, primum in literis institueremur, arctissima
que familiaritate coniuncti essemus. PORRO
ab illo tempore elapsis triginta, & amplius an-
nis, cm ego te nunquam poste viderim: non
potui tamen non perpetu meminisse. Tanta in-
sederat animo meo, & tui tunc admiratio, &
prudentiae, & virtutis in te olim futurae prae-
saga existimatio. Quae ade non fefellit: ut
omnem etiam (quantum de te avid sciscitans
iactari audio) animi mei praesumptionem supe-
rarit. Ex quo fit: ut quae mihi (dum simplex
utriusque nostrm aetas, Fortunam, & Genesin
disparem parvum secernebat) prima fuit tui di-
ligendi caussa: ea nunc adaucta incrementum
quoque det amori: qui illa occeptus aetate, illsque
studiorum principiis inchoatus: in senectutem
usque firmissim durat, religiosa quadam im
butus necessitudine. Ergo ego per hunc oblatum
qualemcunque libellum, quasi veteri Falerno
novum Hyemettium admiscens: veterem illam
inter simplices pueros necessitudinem, revoco in
novam, & praesentem tuae dignitatis observa-
tionem, & Fortunae ex prudentia factae gratu
lationem. Quam DEUS O continuis augeat
successibus. Vale. Idibus Sept. 1552.

Page icon Link to an image of this page [A3r p5]
AETIOLOGICA PRO-
PHASIS.

CUM AGATHAN-
dro Lugdunensi Typogra-
pho mihi nonnulla est ne-
cessitudo, cuius erg, fami-
liariter aliquando Musaeum
eius ingressus: incidi in ali-
quot imagunculas in aes in-
cisas. Quarum ego usum cm essem percontatus,
is nullum esse respondit. qud inscriptiones ad
picturam alludentes non habaret. aut si quas
habuisset, sibi periisse adfirmavit. ibi ego tales ei-
conas non temer effictas esse ratus, recepi me
ex mutis, & mortuis, vocales, & vivas effecturum:
inspirata vivacis Poseos velut anima. quod
qum alacriter recepi: is alacris excepit, itaque
statim coeptum est opus: in eo progressum: & tan
dem peractum versibus latinis, nonnullisque
Graecis. maiori tamen labore, minorique existima
tione: qum si ex meo ipsius libero commento
fecissem. Quanqum non ade anxi laborans
coniectari quid Agalmatographos ille Apho-
nos (quicumque fuerit) in animo habuisset: qum
quod mihi esse imagini aptum videretur: id
Page icon Link to an image of this page [A3v p6] μυθικῶς adfingere, partim ex meis conceptibus,
partim ex optimis utriusque linguae autoribus
desumptum. Et tanqum Lesbia ad hoc stru-
ctum regula sum usus, nimirum non Picturam Posi
(ut decuit) sed Posin Picturae iam exaratae (ut
necesse fuit) adaptans. Νὴ Δια καθ’ ὕστερον πρότε-
ρον
. id que mihi negotii credidi solm dari:
eiconibus ut convenirent, quos fecissem versus.
Quod ego mihi videor propemodum adsecu-
tus. Si cui autem vellicatori minus feliciter: aut
minus propri videbor: Is sciat molestius esse, alie
nis insistendo vestigiis, inter angustias subsequi:
qum libero gressu per apertam planitiem ex-
patiari. Nullam et enim ex omnibus imaginem
delineandam, aut exculpendam curavi ex mea
descriptione, proque meo arbitrio (quod facilio-
ris erat operae) praeterqum Symbola, & Stem-
mata, & Matrimonii Typum, cum tredecim aliis
sparsim admistis: ut perficeretur Hecatontas,
cum cumulo, & accessione. explerenturque pagi-
nae aliquot inanes, natura vacuum non patient-
te. In caeteris ver pro mea divinatione verba
rebus qum potui convenientissima accommo
dare sum meditatus. Ut praemortuas, semisipul
tasque imagines in vitam, & lucem revocarem:
ingenium meum exercerem: lectorem ut ocu-
lis, sic animis satisfacerem: Denique Viro bono
& amico obsequium praestarem. Et haec est ope
ris suscepti caussa.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top