Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [α4r]

PEGMA,[1]
CUM NARRATIONIBUS
Philosophicis.

In simulachrum Iustitiae.

On the statue [picture, representation] of Justice.

Ex Chrysippo.[2]

After Chrysippus.

Quae Dea, quae bino geminos fovet ubere foetus,
Et pia sollicitae munera matris obit?
Iustitia est penso chara perfuncta parentis:
Dextra fovet bellum mamma, sinistra togam.

What goddess is this, who is nursing twin babies on her two breasts, And fulfilling the sacred duties of a devoted mother? Justice is fulfilling the obligation of a loving parent: Her right breast nurtures warfare, her left, the law.

Link to an image of this page Link to an image of this page [α4v]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

QUae duae res in liberis populis, iisque civi
tatibus, quae aliquando rerum potitae sunt,
plurimum semper valuerunt, eas cert dignitate
sua Iustitia una est complexa: bellisimeque illas
uno genere Chrysippus colligavit, quarum con-
“sensus prope est sempiternus. Ut enim parva sunt
arma foris, nisi sit consilium domi: ita neque pro-

b Respublica in officio esse potest, nisi militari
disciplina sese ipsa tueatur: quarum rerum splen-
dor praestantissimus umbraculis iustitiae contine-
tur. Iam ver & Iustinianus sacratissimus Impera
tor non aliis praesidiis maiestatem populi Roma-
ni
retineri posse iudicavit, qum rerum urbana-
rum & bellicarum disciplina: quarum unam si
gubernaculis civitatum semoveas, diutius impe-
rium stare non possit. Itaque Romani cm armis
Romuli, firmissimis initiis florentem Rempublicam acce
pissent, Numam ex Sabinis evocarunt: ut eo res ge
rente ad militarem gloriam laudes togatae accede
rent. Nam & eam Rempublicam quam primm auspiciis,
deinde ver bellica vi Romulus statuisset, non exi
stimrunt ii, quos maiorum gentium patres ap-
pellarat, diutius teneri posse, nisi & legibus & ur-
banarum rerum administratione firmaretur. Ex
quo & multis Lycurgus summus apud Spartam le
gislator, in invidiam vocatur, qud in legibus iu-
bendis magis belli qum pacis rationem habuis-
set. Ac profecto veteribus illis quaerendum visum est
utra harum rerum alteri praestantia antecederet. In quo
Link to an image of this page Link to an image of this page [α5r]difficilis forsan fuerit rerum tantarum comparatio.
Nam cm ea quae & foris & domi fiunt, consilio
aequabiliter gerantur, bonum cert senatorem &
civem imperatori non concedere apt quis exi-
stimaverit. Si ver ad eum splendorem cogitatio-
ne deducitur, qui in rerum gestarum magnitudine
inest maximus, mea quidem sententia difficil fa-
ctu fuerit, imperatorem togatis hominibus non
anteponere. Quis enim non videt ex rerum belli-
carum peritia, maiora qum ex domestica tempe-
ratione adiumenta civitatibus omnibus esse in-
vecta? neque enim tantm privata Demosthenis
eloquentia attulit, ut Philippum statum Athenien-
sium non mediocriter labefactantem, potuetit [=potuerit] cor-
cere: quod tamen memoria patrum in potentio-
ribus inimicis Miltiadis & Themistoclis virtus
perfecerat. Neque etiam tantm in Republica Romana Se-
natus consilia valuerunt, ut Caesarem regium prin
cipatum affectantem aris & focis prohiberent.
Utcunque ver se res habeat, facilis aestimantibus
coniectura est, utranque disciplinam in rebus ge-
rendis plurimm semper ponderis habuisse. Nam
& Pyrrhus, qui multos annos de imperio cum
Romanis dimicavit, tantm consilio & eloquentiae
Cyneae legati sui tribuit, ut diceret plura eloquen-
tia illius qum armis suis, se oppida domuisse.
quod genus urbanae virtuti ascribitur. Ornamen-
ta ver utriusque rei in tutela Iustitiae iacent. Quem
enim cum laude populo praefuisse dicas, nisi ali-
quos qui in urbe, & castris ius dicant, constituat.
Et Scipio quidem Africanus cm summo reipublicae
Link to an image of this page Link to an image of this page [α5v]tempore Imperator cum exercitu Senatu esset
appellatus, non prius de hoste armis provocando
consilium cepit, qum in eos iure & legibus consti-
tuisset, qui aliquid tetri admisissent, & meretricum
greges reliquaque omnia, quae ad animos homi-
num effoeminandos valent, long castris aman-
dasset. Et quanquam vetus fuerit multorum sen-
tentia, Inter arma, leges & iustitiae universae semi-
naria conquiescere, atque ubi intonuit classicum,
praestantissima illa pacis & togae studia de mani-
bus excuti: illud tamen est reliquum militiae vin-

cula in iustitia sita esse. Quid enim si stationem mi
les deserat, aut contra edictum Imperatoris manus
cum hoste conserat, neque ex lege militari ad
poenam expeti possit, quicqumne ti-
bi ab eiusmodi exercitu fortiter
aut praeclar geri posse vi-
deatur? Iustitia igitur
utrunque tempus &
belli, & pacis
modera-
tur.

Notes:

1. Pegma is an interesting word, meaning a wooden hoarding or noticeboard, also a bookcase, and a sort of theatrical lift whereby characters could be brought into view on stage.

2. Chrysippus, one of the co-founders of the Stoic philosophy, 3rd century BC.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top