Switch to Dual Emblem Display

Page icon  Link to an image of this page  [A1r p1]
EMBLEMATA VIRO CLARISSIMO
ANDREAE ALCIATI
MEDIOLANENSIS
IURIS CONSULTI
Cum facili & compendiosa explicatione, qua obscura
illustrantur, dubiaque omnia solvuntur,
CLAUDIUM MINOEM Divionensem.
Excerpta ex eiusdem in eadem Alciati emblema-
ta maiorum vigiliarum commentariis.
Ad calcem ALCIATI vita nuper ab
eodem MINOE conscripta.

Printer's mark
[Click on image to enlarge]

LUGDUNI BATAVORUM,
EX OFFICINA PLANTINIANA,
Apud Franciscum Raphelengium.
MD XCI. Page icon  Link to an image of this page  [A1v p2] Page icon  Link to an image of this page  [A2r p3]
CLAUDIUS MINOS
CHRISTOPHORO
PLANTINO
SUO
SALUTEM PLURIMAM

PETISTI à me tibi ut
epitomen conscribi pate-
rer, vel etiam ipse meo
arbitratu conficerem, meo-
rum in Alciati emble-
mata commentariorum, quos
ex tua officina iam saepe in lucem
emisisti. Qua in re primo quidem aspectu,
ne verum dissimulem, nescio quo modo
restitabam. verebar enim ne quid priori-
bus illis laboribus meis in Alciatum de-
traheretur ea nova epitomes editione: &
facilè mihi succurrebat quid maiorum
gentium auctoribus iam olim accidisset,
quorum paenè memoriam si non delevit
omni ex parte, certè non parum imminuit
Page icon  Link to an image of this page  [A2v p4]sectorum quorundam invida & nimiùm
praeceps ignavia. Sed tamen negare tibi
aliquid quem unicè diligo, praesertim &
debita petenti, & honesta cupienti, durum
profectò mihi videbatur. Itaque libellum
mandavi exscribendum homini sollerti
ac perito, ut tibi morem gererem meam-
que commentationem ita pacus coarct-
vi,[1] ut nihil esset quod libelli moles eos
gravaret in quorum maximè gratiam te
hanc editionem fassus es adornare. Si qui-
bus tamen nimia brevitas obscuritatem
peperisse videbitur (quod nondum suspi-
cari possum) vix erunt ii magnopere mihi
molesti si maiores meos commentarios
evolverint, in quibus nihil puto à me
praetermissum quod ad argumenta tam
lepida variaque illustranda pertineat. Quos
cùm recognoscerem superioribus antea-
ctis mensibus (sed imprimis diebus Hal-
cyoniis, quibus fora conticescunt) eosque
scriptorum vetereum & sanè meliorum
Page icon  Link to an image of this page  [A3r p5]locis, servato tamen aliquo modo, locu-
pletarem, ad extremum eò perducta res
est, ut, nisi me fallit animus, qui primùm
foetus immaturus fuit, & quasi abortivus
editus, ad eam maturitatem excreverit,
quae neque doctis improbetur, neque me-
diocriter eruditos ullo modo fastidiat.
sciolas enim quosdam & importunos αὐ-
θαδστόμους
nihil moror, quin potius iis quia
minimè placeam, aut etiam displiceam,
ego mihi mirificè placeo: nempe unum
non leve mihi palmarium contigisse puto,
quòd quae mea industria & studium per-
multis viris bonis placeat, insulsis & infi-
cetis nugonibus displiceat. Eum ego li-
brum iam pridem tibi uni despondi, mi
Plantine, cui quasi prima obstetrix ad-
fuisti opportunè: quique te, non secus ac
parentem alterum libenter agnoscit, & qui
ferat aegerrimè, immò verò expostulet
quòd alio cultu quàm tuo fuerit in lucem
emissus anno proximè superiore, idque
Page icon  Link to an image of this page  [A3v p6]Lutetiae, me nihil tale aliquid cogitante,
ac ne quidem suspicante. In quo editionis
novae conatu an temeritatem non toleran-
dam, an potius avaritiam nimium coecam
audaculi hominis admirari debeam, non
planè video. existimavit enim, sed ineptè
admodum, venia dignum plagium: aut
auctore inconsulto, vel absente cuivis per-
missum esse libros non suos edere. Atqui
nemo est qui mesciat quaedam scripta iam
antè màndata typis, & manibus hominum
trita, quoties ferè sunt recudendi, à suis
auctoribus vel emendari, vel etiam illu-
strari, adeò ut novam subinde accessionem
καί δευτέρας φροντίδας prae se ferant. Quod
nisi sit liberum scriptoribus, quorum labor-
ribus securi fruimur; neque per sordidos
quosdam bibliopolas iis liceat aliquid in-
ventis prioribus adiicere vel detrahere, nae
misera futura est eorum hominum con-
ditio qui ad rem augendam litterariam
multum operae ac studii ponunt. Sed non
Page icon  Link to an image of this page  [A4r p7]plura. tu, Plantine amicissime, memineris
te dedisse fidem de maioribus meis com-
mentariis recens à me cultis & expolitis.
quàm nihil temerè cogites, nihil in va-
num pollicearis, dudum percepi. ego quòd
te reliquis omnibus anteponam qui artem
tuam exerceant, facio non temerè aut mi-
nus prudenter, ut qui certis persuasus ar-
gumentis me non falli certò sciam unà
cum multis laudatis viris, qui de tua vir-
tute & ingenio planè sincero verissimè iu-
dicant. Vale. Lutetia, Nonis Sextil.
MD LXXXIII.

Page icon  Link to an image of this page  [A4v p8]
DE EMBLEMATE:
QUID SIT EMBLEMA;
UNDE SUMPTA EM-
blematis inventio, deque eius
usu & ratione.

EMBLEMA, Graeca vox,
ducitur à verbo ἐμβάλλεσθαι,
aut ἐπεμβλῆσθαι, quod est
interserere, vel iniicere, ac-
cipitur enim significatione
primaria, pro ornamento
exemtili [=exemptili] , quod ad placitum, vasis argenteis,
aureis, aliisve tolli & reponi potest: qualia
sunt sigilla, rerumque & flosculorum simulacra
ingeniosè fabricata vel efficta. Quod Cicero
nos docuit, & libri Iurisperitorum, in lege Cùm
aurum. 19. §. 1. Digesta de auro, argento mundo legato.
Eadem paenè sunt, nisi me animus fallit, quae
appellantur à Martiale chrysendeta, vasa ex
Page icon  Link to an image of this page  [A5r p9]auro illigata, in quibus sunt quaedam crustae,
aut nexiles ex auro torques, si tamen conie-
ctaneum adprobemus docti certè hominis Bai-
fii
. Turnebus enim mavult esse gemmata vasa,
quae consertas auro gemmas, hoc est λιθίσκοις
χρυσενδέτοις
teneant. Ad quod genus etiam
referri videntur toreumata, quae dicuntur Marco
Tullio ea caelata opera sunt tornóque facta, ut
loquitur Sallustius, Ad eam classem plerique
sunt qui coagmenta referant, an satis peritè,
nescio: id enim verbum, à Plauto usurpatum,
significat commissuras, arctas & compressas
quasdam iuncturas, proprieque lapidum, quae
Graecis συστήματα. Sed ne à scopo aberremus
longius, quicquid interseritur ornatus gratia,
nec modò vasis, sed & abacis, aulaeis, pariteti-
bus, vestimentis, rebus denique aliis, emblema
dici potest, id est ἔμβλημα, ζωωτὸν, δαίδαλ-
μα
. Sic autem meminimus accipi emblema
vermiculatum vel tessellatum, qualia sunt in
pavimentis sectilibus, & crustis variis & dis-
coloribus, quodam opere musivo coagmenta-
Page icon  Link to an image of this page  [A5v p10]tum. Inter crustas tamen & emblemata aliquae
est significationis differentia, quòd crusta sint
tectoria quaedaem [=quaedam] , & ut illitae bracteae, inductae
laminae & inauratae. At emblemata multò fue-
re pretiosiora & operis magis exquisiti, quae
cùm essent illigata vel affixa, possent eximi: cum
crustae firmius inhaererent, etsi revelli possent.

Per metaphoram tamen, emblematis no-
men convertitur ad orationis genus quibusdam
quasi colorum seu sententiarum pigmentis com-
ptum vestitúmque. notum enim illud Lucilii
quod à Tullio citatur in libris oratoriis,

Quàm lepidè lexeis compostae, ut tesserulae omnes
Arte, pavimento, atque emblemate vermiculato.

Hîc igitur Emblemata sunt picturae quaedam
ingeniosae ab ingeniosis hominibus excogitatae
primùm, dein repraesentatae, iisque litteris similes
quae HIEROGLYPHICAE ab AEgyptiis
nominatae, arcana sapientiae vetustissimorum
hominum symbolis & sacris celaturis contine-
Page icon  Link to an image of this page  [A6r p11]bant: cuius doctrinae mysteria non nisi initia-
tis & intelligentibus committi permittebant,
à quibus non iniuria profanum vulgus arce-
bant. Eos enim aemulatus Alciatus, quoties à
severiore Legum studio ad humanitatis disci-
plinas, animi reficiendi caussa diverteret, ex
variis artificum nobiliorum locis arguta &
lepida sanè symbola partim legit, partim suo
arbitratu ad eruditum quemdam sensum novo
cultu confinxit. Quam doctrinae liberalis par-
tem ne mediocribus & non ita doctis invidisse
videretur, eleganti explicatione illustravit: in
quibus picturam quamque suum declarat epi-
gramma verbis adeò puris & delectis, ut nihil
suprà possit esse. De emblematis nomine &
ratione hactenus, si tamen hoc unum adiecero,
vocem eam peregrinam, & Romanis auribus
non satis notam Tiberio Caesari minimè pla-
cuisse, ut principi qui Romanam linguam prae-
ferret alienae. Quanquam enim, ut Suetonius
ait, Graeco sermone promptus esset, non tamen,
nisi opportunè, usus est. abstinuit enim, sed in
Page icon  Link to an image of this page  [A6v p12]senatu maximè, adeò quidem ut monopolium
nominaturus, veniam priùs postularit, quòd
sibi verbo peregrino utendum esset; atque etiam
in quodam decreto patrum, cùm ἔμβλημα re-
citaretur, vocem commutandam censuerit,
& pro peregrina Romanam requirendam: aut
si non reperiretur, vel pluribus & per ambitum
verborum rem enuntiandam. Sed nos retine-
mus emblematis vocabulum, ut usu iam re-
ceptum, dignumque Romana civitate est enim
venustum & elegans, immò significantissi-
mum, & ad hanc inventionis materiam appo-
sitissimum.

Caeterùm emblemata, quanquam varia sint
& multiplicia, ad tria tamen genera facilè
revocari possunt, ut alia sint historica, ut quae
ab historia rerum vel personarum petita: alia
physica, quae ab animantium rerumve aliarum
matura: alia denique morum, quae ad institu-
tionem vitae pertineant. Historicum illud est
de Leaenae statua aerea in acropoli Atheniensi po-
sita: triumphus M. Antonii de interfecto Ci-
Page icon  Link to an image of this page  [A7r p13]cerone: Hunni, seu Fenni Scythici descriptio,
& alia quaedam. Physica sunt, ut Bacchi &
Palladis simulacra in eadem ara: ciconiae pietas,
&c. quae tamen omnia ad doctrinam morum
facillimè revocari possunt.

Page icon  Link to an image of this page  [A7v p14]
CLARISSIMI VIRI
ANDREAE ALCIATI
IN LIBRUM EMBLEMA-
TUM PRAEFATIO
AD
CHONRADUM PEUTINGERUM
AUGUSTANUM.

DUM pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros;
Haec nos festivis emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu:
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus,
Ipse dabo vati, chartacea munera vates,
Quae, Chonrade, mei pignus amoris habe.

Notes:

1.  There is a worm hole in the Glasgow copy. Corrections are made on the basis of the 1584 Antwerp edition (GUL SM55).


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top