Switch to Dual Emblem Display

Page icon  Link to an image of this page  [A1r]
EMBLEMATA
D. ANDREAE ALCIATI,
denuo ab ipso Autore
recognita, ac, quae desi-
derabantur, imagini
bus locupletata.
Accesserunt nova aliquot ab
Autore Emblemata suis quoque
eiconibus insignita.

Printer's mark
[Click on image to enlarge]

LUGDUNI APUD [GULIELMUM
ROVILLIUM
] 1551. CUM PRIVILEGIO Page icon  Link to an image of this page  [A1v p2]
PRIVILEGE DU ROY.

IL ha pleu au Roy nostre Syre, de donner
privilege & permission à Guillaume
Rouille
libraire, & à Macé Bonhomme
Imprimeur demourans à Lyon, d'impri-
mer ou faire imprimer un petit livre in-
titulé Emblemata Alciati, qu’ilz ont faict dresser &
mettre en ordre par tiltres generaulx & lieux com-
muns pour plus facile intelligence d’iceluy, & adjou-
ster figures nouvelles aux Emblemes que par cy de-
vant n’avoyent esté faictes, n’inventées. Ensemble plu-
sieurs Emblemes nouvelles qu’ilz ont recouvertes du-
dict Autheur non plus misez en lumiere, digerées en
leur ordre & figurées. Parquoy sont, faictes deffences
de par ledict seigneur à tous libraires, & Imprimeurs,
& autres sur certaines grans peines, de n’imprimer ou
faire imprimer, vendre ou distribuer en son Royaul-
me, pays, terres & seigneuries, desdicts Emblemata Al-
ciati, de telle sorte, ou semblable invention, ordonnan-
ce, correction, augmentation, ne contrefaire leurs figu-
res nouvelles on quelque maniere & en quelque volu-
me que ce soit, jusques au temps & terme de six ans
prochains, comme plus à plain est contenu es lettres pa
tentes sur ce despeschées à Mascon, le ix. d’Aoust.
M.D. xlviii. Signées, Le Chandelier: Et séellées du
grand séel en cyre Jaulne, sur simple queüe.

Page icon  Link to an image of this page  [A2r p3]
AD LECTOREM.

EMBLEMATÁ ILLA
pulcherrima Andreae Alciati
Patricii Mediolanensis, Iuriscon-
sultorum eloquentissimi, & eloquen
tium iurisconsultissimi, quae vir ille nunquam ab literis
feriatus, dum à severioribus legum studiis respi
rat, & humanae literaturae Musis amoenoribus
recreatur, ludendo effudit ἀφοριστικῶς, καὶ ἀνα-
κολούθως
, prout varium vel sensibus externis,
vel commentationibus internis sese offerebat ar-
gumentum. Ea nos sub generalibus praecipuarum
rerum capitibus in locos communes, tanquam in
certas classes digesseramus: à summis, ad ima
progredientes, Non eo sanè consilio, ut Autore
ipso in oeconomia sui operis, aut diligentiores, aut
concinniores videri studeremus: sed ut illius lusus,
in communes usus adduceremus, Eius operis du-
plici habita ratione, voluptatis nimirum, & utilita
tis. Priore quidem, ut speciosior quaedam operis forma
extaret oculis legentium, singula suo quaeque collocata
co considerantium. Composita namque sparsis, &
ordinata confusis, ferè solent apparere pulchrio-
ra. Altera autem, ut facilior, & promptior esset Page icon  Link to an image of this page  [A2v p4] quaerentibus inventio. Etenim expeditius est,
diversi res generis in suum quasque ordinem &
locum dispositas: quàm in turbam témerè conge-
stas investigare, si quando iis opus habemus uten
dum. Porrò usus Emblematum, praeter gratiam,
ac voluptatem ex iucunda novitate, quae taedium
levat, brevem sententiae argutiam, quae animum
pungit, numerosam versuum suavitatem, quae au-
res mulcet, τῶν εἰκόνων picturam non inanem,
quae oculos pascit, Etiam ille (inquam) usus est, ut
quoties rebus vacuis complementum, nudis orna-
mentum, mutis sermonem, alogis rationem tribue-
re, aut certè affingere velit quispiam, is ex Em-
blematum libello, tanquam ex promptuario instru-
ctissimo habeat quod domesticis parietibus, vi-
treis fenestris, aulaeis, peristromatis, tabulis, va-
sis, signis, anulis sigillaribus, vestimentis, mensae,
fulcro, armis, gladio, supellectili denique omni,
nusquam non, inscribere, & impingere possit: ad
hoc scilicet ut usquequaque loquax, & aspectu
iucunda sit rerum ad usum communem spectan
tium facies. Quare & ipse Alciatus, sua haec epi
grammata appellatione convenientissima inscri-
bi voluit Emblemata. Sunt enim Emblemata ver-
miculata opera ex tessellis insititiis apta & compo
sita, interprete Budaeo, quod & ipsa vocabuli Grae-Page icon  Link to an image of this page  [A3r p5] ci origo ostendit. Verùm quum haec omnia supe-
riore editione praestitissemus, ecce aliquot nova
Emblemata ad nos mittuntur, ab Autore ipso su-
perioribus addita. Haec in suum & proprium quaeque
ordinem veluti superiora redegimus: quibus etiam,
& aliis nonnullis prioribus, in quibus imagines
desiderabantur, figuras appinximus, quoad fieri
potuit, aptissimas. Superiora etiam Emblemata
partim immutavit Autor ipse, partim emenda-
tiona, & melius conformata reddidit. Quae omnia
postrema hac nostra editione in opus unum, quod
quantò locupletius, tantò sit perfectius, exhibe-
mus. Quisquis igitur & sententiae brevis acu-
mine, & festiva imagine res suas decorare vo-
let: ex hoc libello abunde habiturus est, unde sibi
desumat quod ad rem quamlibet accomodari
posse videatur, idque promptissimè, & facilimè, ada
ptato nimirum suo commento ad summa rerum
genera, & singulas generum formas suo quasque
ordine dispositas, iuxta rerum naturalem seriem,
& usum communem. Quarum etiam index ta-
bula subiecta est operi universo, à multis, & ma
gnis, quibus vitiatum erat mendis expurgato, &
planè restituto κατὰ τὸ αὐτόγραφον.

Page icon  Link to an image of this page  [A3v p6]
CLARISSIMI VIRI
ANDREAE ALCIATI IN
Librum primum Emble-
matum praefatio, ad Chon-
radum Peutingerum

Augustanum.

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros:
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu:
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus preciosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati, chartacea munera vates,
Quae (Chonrade) mei pignus amoris habe.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top